monumenta.ch > Plinius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 14
{V} Xanthus historiarum auctor in prima earum tradit, occisum draconis catulum revocatum ad vitam a parente herba, quam balim nominat, eademque Tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et Iuba in Arabia herba revocatum ad vitam hominem tradit. dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatae ab alite, quam retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. quae etiamsi fide carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod vero supersit.